ALBANI

ALBANI
I.
ALBANI
Haeretici, qui leculô 8. Manichaeorum deliria interpolârunt. Prateol. in Albanis. Gautier Chronogr. saecul. 8.
II.
ALBANI
alias Advenae, seu Alienigenae seu Adventitii, qui videl. ex dominorum suorum praediis vel dominiis, in aliorum dominorum praedia vel dominia veniunt et in iis fedes suas figunt. Quô nomine primitus scoti insigniti, quibus consuctudo peregrinandi pene in anturam versa erat, ut ait Walafridus Strabo de Vita S. Galli l. 2. c. 47. indeque vox traducta est ad omines extraneos, qui in locum aliquem, incolatûs ergo, transmeabant: nam Albanos et Albanicos appellatos fuisse constat, ex LL. Eduardi Confessoris c. 35. Vide quoque Buchananum Hist. Scot.l. 1. Aliis tamen quasi alibi nati tales dicti videntur. Mentio eorum in Diplomate Lotharii et Lodov. Regum Franciae in Bulla Benedicti VII. etc. apud Car. du Fresne. Iidem Aubenae dicti occurrunt, in Statuto Philippi Pulchri Regis Franciae A. C. 1301. Unde Gallorum Aubene seu Aubaine, ius est, quod habet fiscus in Albanorum decedentium bonis. Et quidem in huiusmodi homines iura dominorum fuêre varia. Interdum enim praestabant ii quotannis certum censum domino, utiest in Charta Ludovici Regis Francor. A. C. 1225. Et cum nullis liberis relictis decederent, bona eroum domini erant, quo de iure multa scripserunt Chopinus et Baquetus libris de Dominio. Praeterea eos investigare et sequi poterant priores domini ac in patriam revocare, ut habet Charta Mathildis Domini Teneremondae A. C. 1221. apud Miraeum in Don. Belg. l. 1. c. 92. ubi Albini dicuntur, et Consuetudines Municipales Galliae, quae huius iuris passim meminerunt etc. Hinc Albanare, in Albanorum ordinem redigere, vel eorum locô habere: ita ut iisdem praestationibus et obsequiis quis obnoxius sit, quibus coeteri Albani. Ioh. Hocsemius in Adolfo a Marka c. 5. Et communi consiliô quasi novi Principes, Milites ac Burgenses, suis praeceptis parere nolemes, Albanos fecerunt, quodam genere proscribendi. Vide quoque Chartam Philippi Aug. Francorum Regis A. C. 1222. ex Tabular. Episcopi Paris. in Biblioth. Puteana, apud praefatum Car. du Fresne. Ubi Albanos fecerunt, est, in advenarum cos ordinem redegerunt, ademptô iure civitatis, quô tamquam cives seu burgenses gaudebant: longe enim potior Burgensium conditio fuit; adeo ut in contumeliam Albanorum nomen verteretur, utpote conditione illorum servili proximâ. Lambertus Ardensis, Sed dum contra eos rixarentur et decertarent, quandoque Ardenses Adventitios illos et servilis conditionis opprobriô notabiles esse, verborum obiectione turpium improperaverunt. In Pacto Tongrensi A. C. 1403. quod descriptum legitur in Magno Recordo Leodiensi p. 29. statuitur, nullum fieri posse Albanum, nisi Burgensis sit, Nul ne soit fait Aulbains, s'il n'est Bourgcois etc. Vide saepius laudatum Car. du Freihe Glossar De Peregrinorum vero apud Veteres Hebraeos conditione, vide Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Disciplin. Veter. Hebr. et infra suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Albani — ist der Familienname folgender Personen: Aldo Albani (* 1941), italienischer Maler Alessandro Albani (1692–1779), italienischer Kardinal Annibale Albani (1682–1751), italienischer Kardinal Antonio Albani (1656–um 1691/1701) italienischer Maler… …   Deutsch Wikipedia

  • Albani — is the name of:* Painter Francesco Albani (1578 1660) * Pope Clement XI born Giovanni Francesco Albani (1649 1721) * Cardinal Alessandro Cardinal Albani (1692 1779) * Cardinal Annibale Albani * Cardinal Gian Francesco Albani (1720 1803) * Singer… …   Wikipedia

  • Albani — est le nom d une illustre famille italienne, originaire de l Albanie, d où elle fut chassée par les Turcs, et qui vint s établir à Bergame et à Urbin. Elle a fourni à l Église un grand nombre de prélats distingués, dont le plus célèbre est  …   Wikipédia en Français

  • Albani — es el nombre de: El pintor Francesco Albani (1578 1660). Papa Clemente XI nacido como Giovanni Francesco Albani (1649 1721). Cardenal Alessandro Cardinal Albani (1692 1779). Cardenal Annibale Albani. Cardenal Gian Francesco Albani (1720 1803). La …   Wikipedia Español

  • Albani — • Italian family said to be descended from Albanian refugees of the fifteenth century. Includes information on six family members Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Albani     Albani …   Catholic encyclopedia

  • ALBANI (E.) — ALBANI EMMA (1847 1930) Cantatrice canadienne de renommée internationale, Emma Lajeunesse Albani naquit à Chambly, dans le Québec. Un père musicien lui inculqua dès l’enfance les principes d’une formation musicale sévère, un souci de la rigueur… …   Encyclopédie Universelle

  • Albani — Albani, I. aus der römischen Familie A. 1) Giov. Geronimo, geb. 1504 zu Bergamo, Sohn eines Grafen, studirte die Rechte, leistete den Venetianern Kriegsdienste, wurde Podesta zu Bergamo, ging 1566 nach Rom, wurde da 1570 Cardinal u. st. 1591. Er… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Albāni — Albāni, 1) reiche röm. Familie, die, seit Giovanni Francesco A. 1700 als Clemens XI. den päpstlichen Stuhl bestieg, hohe Würden in der Kirche bekleidete und 1852 erlosch. Kardinal Alessandro A. (1692 bis 1779) begründete 1758 die 1866 von dem… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Albani — albaní (del ár. and. «albanní»; ant.) m. Albañil. * * * albañí. m. desus. albañil. * * * ► Familia italiana. A ella perteneció Gian Francesco (papa Clemente XI) …   Enciclopedia Universal

  • Albani — Albani,   1) Alessandro, päpstlicher Diplomat, Kardinal (seit 1720), * Urbino 15. 10. 1692, ✝ Rom 11. 12. 1779; Mitglied einer römischen Adelsfamilie, die durch den Nepotismus des Papstes Klemens XI. reich wurde; war Bibliothekar im Vatikan und… …   Universal-Lexikon

  • Albāni — (a. Geogr.), die Ew. 1) von Alba Longa; 2) von Albania; 3) Volk im griechischen Illyrien an der macedonischen Grenze, mit der Stadt Alba, nopŏlis, jetzt Albanopoli …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”